- CAMELIUS
- CAMELIUSMedicus Augusti, quô Imperator ante Musam usus est. Appuleius de Remediis Salutaribus, Divus certe hâc lactucâ conservatus in aegritudine fertur prudentiâ Musae Medici, cumprioris Cameli religio nimia ei abnegaret. Nempe Camelius lactucarum esum aegrotanti Augusto negabat: Musae vero operâ ex valetudine ancipiti ope lactucae convaluit. Fuit autem Camelius nomen Romanum, ut et Camerius et Camellius: quorum omnium mentio occurrit in veterum Inscriptionum tomo. Nominatim in eo memorantur, C. Camelius Heracla: Et C. Camelius Africanus Fabianus. Vide Salmas. ad Solin. p. 1272.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.